- OFFICIUM
- OFFICIUMGrammaticis quasi Efficium, ab efficiendo, quod unicuique personae congruit, ut ait Donatus Adelph. Terent. Actu 1. Scen. 1. Aliis ab officiendo, id quod unusquisque efficere tenetur, ut nulli officiat: servatâ scil. honestate, quid loco, quid tempori, quid personis conveniat. Sic quomodo omnes debeamus esse in officio, tractat eleganter Cicero in libris Officiorum, e quibus patet, Officii nomen cum Graeca voce καθῆκον plane consentire; nisi quod Latina, quam Graeca, plenior est, sicut Cicero Ep. 16. l. 11. ad Attic. his verbis docet: Quod de inscriptione quaeris non dubito, quin τὸ Καθῆκον Officium sit: nisi quid tu aliter; sed inscriptio plenior de officiis. Utuntur praeterea Latini hoc nomine, proBeneficio, vel honesto quodam Obsequio, pro Magistratu aut pro eo, quod in Publico sit. Ubi, circa eam acceptionem, quâ Magistratum notat, observant Eruditi, Officia continuare primum Tiberium Caesarem coepisse, nonn ullis ad finem vitae relictis in administrationibus et Praefecturis, ex Tacit. l. 1. Deferebant autem Principes officia, missis traditione codicillis, quibus postea etiam insignia adiecta, de quibus passim Iustinianus in Novellis et affatim in Notit. utriusque Imperii, illorumque temporum Historicis. Graeci interdum latinâ voce utuntur, et κωδικέλλους vocant, ut arrianus Dissertat. Epicteti l. 3. c. 9 interdum πινακίδας, ut Synesius Ep. ad Fratr. nonnumquam δέλτους, ut Sozom l. 7. c. 24. Cassiodor. non semel Chartas, Suetonius in Vespas. c. 8. literas, uti γράμματα Herodianus l. 1. c. 6. Symmachus sacras literas Ep. l. 2. etc. Ad cuiusmodi codicillos alludens Basilius Homil. de Hominis fabrica, Σὸ μέν τοι, ait, παρὰ θεοῦ ἔλαβες οὐκ εν᾿ ξύλοις γεγραμμένην, οὐδ᾿ εν πτυξἰφθαρταῖς σητῶν παραναλώμασι ῾ἀρχῆς ἐξουσίαν᾿ ἀλλ᾿ ἀνάγραπτον ἡ φύσις ἔχει τὴν θειαν φωνὴν. Ἀρχήτωσαν. Uti autem missis Codicillis officia deferebantur, sic etiam revocabantur ac adimeb antur. Unde immutatos datorum officiorum codicillos a Claudio, habes apud Sueton. in eo c. 29. et de Valentiniano Arbogasten exautorante, Zosim. l. 4. δέδωκεν, ait, αὐτῷ γράμματα τῆς ἀρχῆς παραλύοντα, quod epistolam vel codicillos ab aliquo auferre vocat l. 20. Cod. Theodos. de Decurion, et in Hist. vet. Eccl. διαπέμπειν καθαιρετικὸν dicitur, Casaubon, ad Suetsn. d. l. Sed et Codicilli aliquando concedebantur, titulos officiorum solum ac reditus, non functiones ac labores deferentes, de quibus alibi. De officiis vero mutuis (ad quam notionem a graviore significatu vox translata est post Ciceronem) ut aliquid addam, meminit eorum enumeratque aliqua Tertull. de Idol. Ctrca officia privatarum et communium sollennitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nominalium, nullum putem periculum. Quibus adde, deductionem Magistratuum, Candidatorum et funeris, salutationes, recitationes et alias, quarum idem ibid. mentionem facit c. 10. Quorum officiorum pleraque noctu vel primâ luce solita celebarari, observant Eruditi, ex Plin. l. 3. Ep. 1. qui ista propterea antelucana vocat. Tacito, l. 16. Annal. c. 18. qui Petronio diem per somnum, noctem officiis et oblectamentis vitae transactam, ait; et Martiale, quem hanc causam habuisse Romae deserendae supra diximus. Vide Casaubon. iterum adSueton. in Octavio c. 53. Porro Officium aliquando idem quod Officialis Minister Iudicis, Magistratus apparitor. Glossario Graeco-Latino, Τάξις Ἄρχοντος, officium, apparitio. Quô sensu Τάξιν usurpant Acta Philemonis et Apollonii, ubi de Ariano Iudice num. 2. Ἀρειανὸς εἶπεν τῇ τάξει, Arianus dixit Officio, i. e. Militiae Palatinae. Sicin Vita Aviti Viennensis Episcopi n. 2. Accidit, ut quidam ex officio Regis Sigismundi, etc. Corippus l. 3.Postquam dispositis ornata palatia turmis,Officia explerunt, etc.Interdum idem quod Obsequium, h. e. comitatus domesticorum ac famulorum, ut apud Bundemum in Vita S. Amandi num. 5. etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. et Calvinum Lexic. Iurid. In Ecclesia Officium idem, quod Liturgia, vide ibi. Officium Ecclesiasticum, quod in Romana Ecclesia obtinet, ab Hieronymo, Damaso Papâ rogante, primitus ordinatum fuisse, aiunt. Ordinavit ille, inquit Durandus Ration. l. 5. c. 2. num. 3. quantum de Psalmis in Dominica, quantum in secunda feria, et quantum in tertia feria et sic deinceps legeretur. Euangelia quoque et Epistolas etc. quae de novo et veter. Testamento leguntur in Ecclesia, praeter cantum, magna ex parte ordinavit, cuius operis exemplum idem Hieronymus Romam misit et a Damaso Pontifice canonizatum est, et praeceptum a cunctis Ecclesiis observari. Postmodum Gregorius et Gelasius orationes et cantus addiderunt et lectionibus ac Euangeliis Responsoria coaptaverunt. Gradualia vero, Tractus et Alleluia Ambrosius, Gregorius et Gelasius ad Missam cantari instituerunt. Exhinc duplex Officium, Gregorianum et Ambrosianum: sed Gregorianum tandem praelatum Ambrosiano, Carolô M. imperante, quod Ambrosius multa instituisse diceretur iuxta ritum Graecorum, illudque in sola Mediolanensi Ecclesia deinceps receptum est. Haec fere Durandus, apud Car. du Fresne loc. cit. cui hic, praeter alios, qui de Officiis Ecclesiasticis ex professo in Communione Romana scripserunt, adiungi inprimis vult cardinal. Bonam Rerum Liturgic. l. 2. Idem Durandus, apud Eundem, Officium B. Mariae institutum refert ab Urbano II. statutumque, ut quottidie diceretur, et in die Sabbathi sollennitas sieret, l. 6. c. 2. num. 6. etc, quae suo loco relinquimus. In plurali Officia, in Vita S. Domitiani loca sunt, ubi consistunt Officia seu Ministri Augustales in palatiis: Quaesitus per omnia Officia Palatii et minime repertus, putatus est mortuus esse grandine etc. Vel inter Ministros Imperatorios. Apud Radulfum vero de Diceto A. C. 1071. Officia seu Offices, sunt aedificia Monachorum usibus et officiis addicta, quae Officinas alias dici consuevisse supra monuimus, ex eodem Glossarii Auctore. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex. Apud quos occurrit insuper Officium Ambrosianum, quô Ecclesia Mediolanensis utitur, in quibusdam ab Officio communi recedens: Officium Capellare, quod in Capella Lateranensis Palatii compendiosius, quam in coeteris Urbis Templis, recitabatur, Breviarium hinc dictum; quod collectum volunt ab Innocentio III. Idem, in voce Breviarium. Officium Eusebianum, quod ab Eusebio Vercellensi Episcopo in ea Ecclesia institutum; Sed postea Fancisci bonhominis, eiusdem Civitatis Episcopi operâ abrogatum est A. C. 1572. Officiô romanô eius in locum substitutô. In Astensi tamen Pedemontana Ecclesia, quidam ritus peculiaris in Officio hodieque observatur. Et Officium Mozarabicum, vide supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.